- TYPUS
- I.TYPUSGraece Τύπος, imago; unde typarium apud Recentiores sigillum, cui Principis τύπος insenlptus. Vide Petrum de Vineis, l. 2. Ep. 41. Item Constitutio, Decretum Imperatoris, apud Anastasium Leone II. unde ςθεῖοι τύποι. Praesertim Edictum de Fide apud eundem in Martino, Cedrenum, ann. 2. Zenonis, Theophanem, ann. 17. Constantint Pgonati, Alios. Vide quoque supra voce Forma, ut et in eadem voce suô locô. Sed et Typi, iudicium fuit apud Smyruenses, quô iis interdicebatur Forô, qui creditoribus paria non facerent. Hinc elegans, de Poelmone Sophista historiaqui typos perferre maluit, quam Vari, divitis admodum adolescentis, qui, sapientiae ac eloquentia captans opinionem, pecuniae foenori erogarae usuras auditione redimebat, declamationes insulsas ac id genus ineptias, diutius pati, vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 20. c. 20.II.TYPUSa Constante Heraclii nepote Imperator ex consilio Pauli Episcopi Constantinopolitani Monothelirae promulgarus, et acerrimis tum de contro versia Monothelitarum disputationibus vigentibus, utraque pars silere iusia est. Sed Theodorus Papa, convocatô conciliô Typum damnavit, Paulô excommunicatô, quod cum et successor Martimus fecisset, Constantinopolim abreptus et inde in Pontum deportatus est. Maximus quoque Abbas crudeliter ob eandem causam est habitus. Circa A. C. 642. 649. 651. etc. Laetus, Calvisius, Platina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.